Wednesday, March 9, 2011

Duns Scotus, Ordinatio 4.49.9

I have been thinking about Duns Scotus a lot, and I recently needed the text of the Ordinatio 4.49.9. It's rather difficult to access. So I just quickly typed up the Latin text for myself, out of the nineteenth-century Vives Opera Omnia (pp. 316-317). And now I offer it to you, in case you need it too. I made minor changes to spelling and punctuation as I went along, like a good medieval scribe, to conform to my own Latinitas.

[Quaero] utrum omnes homines velint de necessitate et summe beatitudinem.

Videtur quod non, quia secundum Augustinum 10. de trinitate, cap. 1, incognitum non potest appeti. Sed ultimus finis non est notus, quia non omnes sciunt beatitudinem; ergo non omnes appetunt eam. Minor patet 1. Ethic. ex diversa opinione circa eam.

Praeterea, damnati non appetunt eam; ergo non omnes homines. Consequentia patet; antecedens probatur dupliciter, primo sic, de quo desperat aliquis, non appetit illud, vel tenuiter appetit, ut dicit Augustinus 10. de trinitate; sed damnati desperant de beatitudine, quia sunt obstinati; ergo, etc. Secundo sic: Appetitus voluntarius non est ad impossibile; sed apprehenditur beatitudo a damnatis ut impossibile ab eis; ergo, etc.

Ad principale, si omnes de necessitate appetant beatitudinem, non merentur appetendo eam; consequens est falsum, ergo et antecedens. Consequentia probatur per Augustinum de libero arbitrio, ubi dicit quod nullus meretur in eo quod vitare non potest. Falsitas consequentis probatur, meremur volendo ea quae sunt ad finem; sed volitio finis est causa volitionis eorum quae sunt ad finem; ergo magis volendo finem, quia propter quod unumquodque tale et illud magis,[1] primo Posteriorum et secundo Metaphysicae.

Praeterea, quod non summe, illa potentia non vult summe obiectum aliquod, quae conpatitur secum actum aliquem circa aliud obiectum, quia distractio ad diversa facit remissionem in actu; sed beatitudo in voluntate compatitur secum actum, qui est uti; ergo non summe vult beatitudinem.

Contra, Augustinus 13. de trinitate, cap. 8, Beati omnes esse volunt, ut veritas clamat. Sed si aliquis, vel omnes vellent contingenter eam, hoc non esset verum, quia tunc aliqui possent non velle; ergo de necessitate volunt eam omnes homines.

Praeterea, quod summe, videtur dicere Augustinus ibidem, cap. 5, ubi dicit quod ardentissime beatitudinem omnes volunt. Praeterea 2. Physicorum et 7. Ethicorum dicit Philosophus: Sicut principium in speculabilibus, sic finis in practicis; sed intellectus necessario assentit principiis; ergo voluntas fini.

Praeterea, Anselmus de concordia praedestinationis et gratiae cum libero arbitrio, cap. 21, dicit quod voluntas non potest non velle summe commodum; sed beatitudo est summe commodum; ergo vult necessario eam. Praeterea, quod summe, Philosophus 1. Ethicorum, dicit quod bene dixerunt bonum esse, quod omnia appetunt, hoc est beatitudo. Ex hoc potest argui, igitur magis bonum illud omnia magis appetunt; sed beatitudo est huiusmodi bonum; ergo, etc.



[1] Cf. Aristotle Posterior Analytics 72a29.

No comments:

Post a Comment