Wednesday, March 9, 2011

Duns Scotus, Ordinatio 4.49.10.11 ff.

And, in case you were wondering just what the answers to the questions posed in the last post were, Scotus gives his replies to several of them after the body of the next question (Vives pp. 378-381):

Ad primum argumentum principale, quando arguitur quod non omnes cognoscunt beatitudinem, ergo non omnes appetunt, dicendum quod concludit de actu voluntatis elicito; isto enim actu non omnes appetunt beatitudinem, quando non actu cogitant de illa; sed appetitus naturalis non est talis actus.

Ad aliud, quando arguitur de damnatis si appetant beatitudinem, circa hoc enim duplex videtur dubitatio, una de appetitu eorum naturali, quia si appetunt naturaliter beatitudinem, videtur quod appetitus ille in eis sit frustra, cum sit ad impossibile. Aliud dubium est: Si actu elicito appetant beatitudinem, quia cum apprehendunt eam, possunt habere actum voluntatis circa ipsam, quia circa quodcumque apprehensum possunt habere aliquem actum voluntatis; sed non possunt habere actum nolendi circa beatitudinem; ergo volendi; sed tunc est dubium quomodo possunt velle hoc habere, cum sciant eis beatitudinem esse impossibilem?

Quoad primum respondeo, quod in eis est appetitus naturalis respectu beatitudinis, quia, sicut supra dictum est, appetitus naturalis non addit aliquam perfectionem super naturam absolutam, sed solum inclinationem ipsius naturae ad suam perfectionem, et ideo manente natura, manet ille appetitus. Et si dicas, quod tunc ille appetitus erit frustra, ita dicas quod damnati frustra sunt homines vel Angeli, cum appetitus naturalis non addat absolutum aliquid super naturam eorum.

Unde dico, quod licet illud sit frustra quod caret perfectione sua, et frustratur ea secundum totam speciem, non tamen est frustra, si caret illa in aliquo individuo, ut patet in orbatis et monstruosis; sic autem non est in proposito, quia aliqui sunt beati, qui perficiuntur secundum appetitum eorum naturalem, alii autem non, et ideo non frustratur secundum totam speciem. Illi autem qui ponunt omnes Angelos differre specie, habent ponere appetitum secundum speciem esse frustra, quia impossibile est eis consequi perfectionem suam.

Secundo, quantum ad velle elicitum, dico quod cum habeant cognitionem de beatitudine, et eam considerant, possunt habere volitionem sequentem appetitum naturalem ei conformem, et possunt actu elicito appetere beatitudinem, sicut et mali in via; affectione tamen commodi immoderata, quia non moderata affectione iustitiae, quo iusti appetunt ut commodum eis, et ideo immoderatius appetunt eam, quam iusti, et ideo concedo quod damnati velle elicito appetunt beatitudinem. Non enim credo, quo aliquis habitus possit dari, qui magis inclinaret voluntatem ad non appetendum et detestandum beatitudinem, quam eorum appetitus naturalis inclinat ad volendum eam; et ideo in eis nullus est habitus obstinationis, ut magis actu elicito delectabiliter inclinentur ad oppositum beatitudinis, quam secundum appetitum naturalem velint actu elicito beatitudinem.

Quando ergo dicitur, quod beatitudo ostenditur ut impossibilis eis, et sub ratione impossibilis, et ubi non est spes de consequendo aliquo, vel omnino non appetitur, vel tenuiter, dico quod duplex est volitio. Una est efficax, quae est respectu finis per media ordinata ad illum finem consequendum, alia est simplex seu conditionalis, quae est respectu alicuius finis non exsequendo media ad illum finem consequendum, sed simpliciter appetitur finis ille, et vellet tendere in ipsum si posset, et si obiectum esset secundum se praesens.

Primo modo non est volitio alicuius apprehensi sub ratione impossibilis, sed tantum sub ratione possibilis. Exemplum de sanitate ostensa diversis infirmis. Secundo modo potest esse respectu impossibilis, et maxime intensa, et in tali volitione potest esse meritum vel demeritum, ut si aliquis appetat fornicari, quando ipsum impossibile est habere opportunitatem, et sic damnati maxime volunt beatitudinem ut bonum commodum, et forte intensius quam nos in via, licet eam apprehendant ut impossibilem eis, et maxime delectarent in consideratione illius obiecti, si dimitterentur; et in hoc forte habent maximam poenam, quia sic detinentur ab igne in consideratione sua, quod non permittuntur considerare Deum, ut est obiectum naturalis beatitudinis, et etiam se ipsos, in quibus maxime delectarentur.

Ad aliud, quando arguitur quod non necessario, quia tunc quis non meretur appetendo finem, concedunt aliqui quod non est meritum in volitione finis in universali, sed tantum in particulari, ubi contingit errare; et si hoc est verum, tunc ad hoc quod actus esset meritorius, requireretur quod contingenter competeret volenti actus meritorius apprehenso obiecto, quod esset difficile, contra aliquos; ut si actus meritorius est necessarius, tunc actus elicitus respectu finis est magis meritorius quam respectu eorum, quae sunt ad finem. Sed dixi quod nec finem, nec ea quae sunt ad finem, vult necessario; ideo non video quin actus, qui est finis in universali, possit esse meritorius, sicut ille qui est entis ad finem, omnes enim sunt contingentes.

Aliter potest dici, quod finis dupliciter potest appeti, vel sub ratione boni honesti, et sic est actus meritorius, vel sub ratione commodi, et si sub ratione commodi appetatur, non est meritorius. Alia sunt soluta in corpore quaestionis.

Ad primum argumentum in oppositum, si intelligitur concludere pro appetitu naturali, verum est; si autem pro appetitu libero, actu scilicet elicito, non est verum universaliter, sed in pluribus, ut est ostensum. Eodem modo est dicendum ad secundum.

Ad tertium, quando dicitur quod sicut se habent principia in speculabilibus, etc. dicendum quod est simile quoad hoc, quod sicut veritas conclusionis ordinatur ad veritatem principii et praemissarum, sic bonitas eorum quae sunt ad finem, ordinatur ad finem; et ideo comparando principia ad obiecta et fines, vera est propositio; sed comparando ad potentiam, vera non est.

Ad aliud dicendum quod si in voluntate est affectio commodi sine libertate et affectione iusti, quae moderet appetitum commodi, tunc necessario vellet commodum; sed ubi utrimque est, et affectio commodi et iusti, non oportet, qui ex libertate ibi potest aliud velle quam commodum, sicut dicit Anselmus de casu diaboli, qui fingit unum Angelum, in quo tantum est affectio commodi, ille vellet semper commodum. Ad aliud dico, quo bene concludit de appetitu naturali, non tamen de actu elicito appetitus liberi.

No comments:

Post a Comment